Augustinus, Epistolae, 141, 12.
1 | Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus iudicem. |
2 | Quid enim aliud solent victi homines dicere? |
3 | Aut si aliquid dedimus iudici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam recitarent? |
4 | An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicant iudicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia praestiterunt? |
5 | Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis. |
6 | Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem quatuor protulerunt. |