Augustinus, Epistolae, 141, 11.
1 | Quis eos crederet ista contra se recitasse pro nobis, nisi Dei omnipotentis nutu factum esset, ut non solum verba eorum Gestis tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? |
2 | Nam et ordinem consulum et dierum, qui Gestis expressus est, si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali iudicio fuisse purgatum. |
3 | Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem: in qua causa ad Comitatum mitti iussus est Ingentius. |
4 | Et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit: in qua cognitione Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos iudicavit. |
5 | In quo ordine consulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod Imperator misso ad Comitatum Ingentio, iudicium suum mutavit, et Caecilianum quem prius purgaverat, postea condemnavit. |
6 | Non solum autem nihil de hac re legere potuerunt, et contra seipsos tanta legerunt; sed etiam per ordinem consulum evidentius convincuntur, post causam Felicis proconsulari iudicio terminatam, in qua iussum est ut ad Comitatum Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea memorati imperatoris iudicio inter partes habito, Caecilianum fuisse purgatum |