monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 141, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 141, 10.

1 Postea Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani causam in medium miserunt, dicentes eumdem Felicem fuisse traditorem, a quo Caecilianus fuerat ordinatus: et eiusdem Constantini imperatoris pro Caeciliano contra seipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem scripsit, ut ad Comitatum suum mitteretur Ingentius.
2 Iste autem Ingentius confessus fuerat in cognitione Aeliani proconsulis falsum se fecisse adversus Felicem Caeciliani ordinatorem.
3 Dicebant ergo isti non sine causa voluisse Imperatorem ut ad se mitteretur Ingentius, nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat: et conabantur immittere suspicionem vanissimam, quod posteaquam Ingentius ad Comitatum directus est, tunc Imperator contra Caecilianum potuerit iudicare, et illud iudicium suum quod nos recitaveramus, ubi inter partes cognoverat, Caecilianumque purgaverat, sententia posteriore rescindere.
4 Sed dicebatur eis ut hoc potius legerent; et nihil omnino proferebant.
5 Illae autem litterae Imperatoris, quibus ad se mitti iussit Ingentium, quas contra seipsos pro Caeciliano recitaverunt, hoc continent, quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, eumdemque Felicem a crimine traditionis innocentem fuisse constiterit: sed Ingentium ad Comitatum suum propterea iubere transmitti, ut illis qui ibi erant, et diurnis diebus eum interpellare non desinebant, apparere et intimari posset, et frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse.
Augustinus HOME