Augustinus, Epistolae, 141, 9.
1 | Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. |
2 | Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. |
3 | Iterum recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis maioribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab Imperatore damnatum. |
4 | Terrio protulerunt litteras eiusdem Constantini ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia iam Deus coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo iussit ut de exsilio dimitterentur, ut Deo iudice, sicut et iam coeperant, punirentur. |