Augustinus, Epistolae, 141, 8.
1 | Insuper etiam confessi sunt, vel potius pro magna gloria professi sunt, Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus accusatum. |
2 | Et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab Imperatore damnatus. |
3 | Ecce et hinc victi sunt, unde vobis solent nebulas erroris offundere, concitantes nobis invidiam, et in odium vestrum nos adducentes, quia Ecclesiae causam apud Imperatores agimus. |
4 | Ecce maiores eorum de quorum nominibus gloriantur, Ecclesiae causam egerunt apud Imperatorem; persecuti sunt accusando Caecilianum apud Imperatorem, damnatum dixerunt. |
5 | Iam non vos seducant vanissimis et mendacissimis verbis: redite ad cor vestrum, timete Dominum, cogitate veritatem, relinquite falsitatem. |
6 | Quidquid enim iam passi fueritis imperialibus legibus, quod non pro iustitia, sed pro iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse iniustos, quia sic vobiscum agi non debuit, ut Imperator vos ab ista iniquitate compesceret. |
7 | Episcopi enim vestri confessi sunt maiores suos sic egisse cum Caeciliano, quomodo vobiscum agi non vultis. |
8 | Et tamen quod Caecilianum apud Imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis confitentibus et profitentibus satis constitit: quod autem Caecilianus fuerit ab Imperatore damnatus, omnino non constitit; imo etiam constitit eum, accusantibus et persequentibus maioribus eorum, et bis numero prius ab episcopis, et ab ipso postea Imperatore fuisse purgatum. |
9 | Hoc etiam ipsi confirmaverunt, talia postea, quasi pro causa sua, proferendo, ut magis contra ipsos esse invenirentur, et pro causa Caeciliani etiam illa quae protulerunt, recitarentur. |
10 | Quoscumque ergo accusare voluerunt, nullis certis documentis probare potuerunt: quidquid autem nos et pro Ecclesiae causa, et pro Caeciliani causa diximus, et verbis suis et lectionibus a se prolatis etiam ipsi confirmaverunt. |