monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 141, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 141, 7.

1 Quid ergo quaeritis amplius?
2 Multis quidem verbis superfluis Gesta oneraverunt; et quia non potuerunt efacere ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut quod actum est difficile legeretur.
3 Sed debent vobis etiam ista eorum pauca verba sufficere, ne propter nescio quae, nescio quonum hominum crimina, oderitis unitatem catholicae Ecclesiae; quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causa causae praeiudicat, nec persona personae.
4 Nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad Ecclesiae causam non pertinentem, tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime victi sunt, nihilque eorum quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt.
5 Insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia Gesta protulimus, unde recitavimus aliquos eorum episcoporum qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores.
6 Contra ipsa Gesta illi, quia non habebant quod dicerent, falsa esse dixerunt; sed nullo modo probare potuerunt.
Augustinus HOME