monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 141, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 141, 6.

1 Hoc etiam ipsi voce apertissima coacti sunt confiteri; non tunc quando ista dicebamus, sed postea cum aliud ageretur.
2 Nam cum ventum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab Ecclesiae causa distinguebamus, ut si forte malus esset inventus, ipsum anathematizaremus, non tamen propter ipsum Ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praeiudicare non posset: cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam ventum fuisset, et legi sent illi concilium Carthaginense, ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas; respondimus eis, sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quemadmodum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnaverant.
3 Tunc illi, nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam quos damnaverant, in honore integro suscepisse, et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse, et non destruxisse; et in sua Bagaitana sententia, qua eos damnaverunt, quibusdam qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse, et dixisse quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria: ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expavescentes et perturbati, et obliti unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat: et confirmaverunt verbis suis quod nos antea de Ecclesia dicebamus, quia non solum Catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere quod dicerent, verum etiam Catholicae Africanae, quae illi unitatis communione coniungitur, causa et persona Caeciliani, qualiscumque fuisset, praeiudicare non posset; si Maximianus qui cum caeteris sociis suis Primianum damnavit, si etiam Felicianus qui simul Primianum damnavit, et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praeiudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adiungitur; si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praeiudicat, quibus isti dilationem dederunt, dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praeiudicat, nec persona personae.
Augustinus HOME