monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 141, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 141, 5.

1 Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disiunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum.
2 Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praeiudicant aliena peccata; quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit (Galat. VI, 5).
3 Et quicumque in ea corpus Christi manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): nam etiam hoc ipse Apostolus scripsit.
4 Cum autem dicit, iudicium sibi manducat, satis ostendit, quia non alteri iudicium manducat, sed sibi.
5 Hoc nos egimus, et ostendimus, et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione Sacramentorum, sed consensione factorum.
6 Nam si in factis malis non eis quisque consentiat; portat malus causum suam et personam suam, nec praeiudicat alteri quem in consensione mali operis socium non habet criminis.
Augustinus HOME