monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 141, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 141, 4.

1 Denique posteaquam non potuerunt efficere quod conati sunt, id est ut causa non ageretur; ipsa actio demonstravit quid timuerint, quando in omnibus victi sunt.
2 Confessi sunt enim, contra Ecclesiam catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere quod dicerent; quia divinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi sunt, quibus Ecclesia designatur incipiens ab Ierusalem crevisse per loca in quibus Apostoli praedicaverunt, et nomina eorumdem locorum in suis Epistolis et Actis conscripserunt, et inde diffundi per caeteras gentes.
3 Contra istam Ecclesiam se non habere causam manifesta voce professi sunt, ubi est evidentissima in nomine Dei nostra victoria.
4 Cum enim confirmant Ecclesiam, cui nos communicare, ipsos autem non communicare manifestum est, olim se victos esse testantur; et vobis, si sapiatis, apertissime indicant quid dimittere, et quid tenere debeatis, non ea falsitate qua vobis non cessant adhuc usque mentiri, sed illa veritate quam victi coacti sunt confiteri.
Augustinus HOME