Augustinus, Epistolae, 141, 3.
1 | Ecce episcopi partis vestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de universa Africa, et de tam longinquis locis Carthaginem venerat. |
2 | Et cum omnis anima suspensa exspectaret in tanta collectione quid ageretur, illi vehementer instabant ut nihil ageretur. |
3 | Quare hoc, nisi quia causam suam malam sciebant, et facillime se posse vinci, si ageretur, dubitare non poterant? |
4 | Ipse ergo animus eorum, quo timebant ne causa ageretur, iam victos eos esse monstrabat. |
5 | Si enim extorquerent quod volebant, ut iam collatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris veritas appareret: redeuntes a Carthagine, quid vobis erant responsari? |
6 | quid demonstraturi? |
7 | Credo, prolaturi erant Gesta, et dicturi vobis: Nos instabamus ut causa non ageretur, illi instabant ut ageretur. |
8 | Vos exspectatis videre quid egerimus: ecce legite ubi eos vicimus, ut nihil ageremus. |
9 | Forte et vos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi, utquid istis? |
10 | vel potius qui nihil egistis, utquid redistis? |