Augustinus, Epistolae, 141, 2.
1 | Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus. |
2 | Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. |
3 | Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. |
4 | Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. |
5 | Dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus iudicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum. |
6 | Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse iudex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea fuisse corruptum. |
7 | Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt, innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit. |
8 | Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam diligentiam vobis ministrata est. |
9 | Nulla excusatio iam remansit; nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae manifestationi veritatis obsistunt. |