Augustinus, Epistolae, 141, 1.
1 | Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati; placuit nobis, cogente Domini charitate, ex concilio nostro haec ad vos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque convictos haec mendacia iactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt; ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent; et cum quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. |
2 | Et cum interrogarentur quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui in itinere iam defecerat, vehementius perturbati, alio mendacio se obligaverunt, respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. |
3 | Ecce quibus creditis vel de antiqua traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi nobis obiecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. |
4 | Proinde quae maxime necessaria credidimus, his litteris tanquam breviario collecta inseruimus, ne forte ad magna Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere laboriosum putetis. |