Augustinus, Epistolae, 139, 4.
1 | Audisti unde mecum Dominum depreceris: sed etiam quod tam instanter et tam crebro me admones, nolo cesses, non nihil agens. |
2 | Commendo etiam ego Excellentiae tuae Ecclesiam in Numidia constitutam, propter cuius necessitates sanctus frater et coepiscopus meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis, ibi collaborantibus et compericlitantibus, missus est. |
3 | Nec de hac re plura scribo, cum ipsum praesentem sis auditurus. |
4 | Caetera in Commonitoriis invenies quae ad presbyterum misi, sive modo, sive per diaconum Peregrinum, ne mihi ea toties iterare necesse sit. |
5 | Semper in Christo cor tuum vigeat, domine merito insignis, multumque charissime ac desiderantissime fili. |
6 | Filium nostrum Ruffinum Cirtensem principalem commendo Eximietati tuae. |