Augustinus, Epistolae, 139, 3.
1 | Libros de Baptismo parvulorum, cum iam codicem ipsum Praestantiae tuae misissem, cur abs te rursus acceperim, oblitus sum: nisi forte cum inspicerem, mendosos eos reperi, et emendare volui, quod mirabiliter impeditus, adhuc usque non feci. |
2 | Epistolam quoque ad te scribendam et his adiungendam, quam cum ibi essem iam dictare coeperam, paulo addito sic esse imperfectam scias. |
3 | Si autem rationem omnium dierum et lucubrationum aliis necessitatibus impensarum tibi possem reddere, graviter contristatus mirareris quanta me distendant, quae differri omnino non possunt, nec agere illa permittant in quae me, petendo et admonendo, urges volentem, et ineffabiliter (quia non possum) dolentem. |
4 | Cum enim ab eorum hominum necessitatibus aliquantulum vaco, qui me sic angariant, ut eos nullo modo liceat evitare, nec contemnere oporteat; non desunt quae dictanda praepono, sic in articulis temporum constituta, ut dilationem non ferant. |
5 | Sicut mihi fuit breviatio Gestorum collationis nostrae satis operosa, cum viderem neminem se velle tanto aggeri litterarum legendo committere: sicut mihi fuit etiam epistola ad ipsos laicos donatistas, de hac eadem collatione nostra, quam modo aliquot lucubrationibus terminavi: sicut epistolae duae non breves; una ad Dilectionem tuam, altera ad virum illustrem Volusianum, quas vos accepisse iam credo: sicut nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras intimavit; cui non continuo respondere vides quam minime oporteat. |
6 | Charitas enim quae tanquam nutrix fovet filios suos, non ordine amandi, sed ordine subveniendi, infirmiores fortioribus anteponit, quos tales vult esse, quales iam illi sunt, quos non contemnendo, sed de his confidendo interim praeterit. |
7 | Tales ergo mihi necessitates dictandi aliquid, quod me ab eis dictationibus impediat quibus magis inardesco, deesse non possunt, cum paululum spatii vix datur inter acervos occupationum, quibus nos alienae vel cupiditates vel necessitates angariatos trahunt: et quid faciam prorsus nescio. |