monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 139, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 139, 2.

1 Poena sane illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut praeter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem commendandam.
2 Ipse enim fructus ad nos pervenit confessionis illorum, quia invenit Ecclesia catholica ubi suam erga atrocissimos inimicos servet atque exhibeat lenitatem.
3 In tanta quippe crudelitate, quaecumque praeter sanguinem vindicta processerit, magna lenitas apparebit.
4 Quod etsi modo quibusdam nostris, illa atrocitate commotis, videtur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae simile; transactis tamen motibus animorum, qui recentioribus factis solent turbulentius excitari, egregie luculenta bonitas apparebit, et ob hoc magis eadem Gesta legere atque ostendere delectabit, domine merito insignis, multumque charissime ac desiderantissime fili.
5 Ibi est sanctus frater et coepiscopus meus Bonifacius, et per diaconum Peregrinum qui cum illo perrexit, commonitorium direxi; quod sic habe tanquam praesentiam meam.
6 Et quod vobis in commune pro Ecclesiae utilitate placuerit, hoc adiuvante Domino fiat, qui potens est misericorditer opitulari in tantis malis.
7 Modo Macrobius episcopus eorum, stipatus cuneis perditorum utriusque sexus, hac atque illac circumit, aperuitque sibi basilicas, quas possessorum quantuluscumque timor clauserat.
8 Praesente autem procuratore viri clarissimi Celeris Spondeo, quem tuae dilectioni commendavi multumque commendo, utcumque eorum frangebatur audacia: nunc vero posteaquam Carthaginem profectus est, etiam in fundis ipsius basilicas aperuit, populos congregat.
9 Cum ipso etiam est ille Donatus diaconus rebaptizatus, cum fuerit colonus ecclesiae, qui versatus est in illa caede praecipuus.
10 Qui tales non cum eo sunt, quando et ille cum ipso est?
11 Si Proconsul vel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi, et forte ille persistit velle gladio vindicare, quanquam sit christianus, et quantum advertere potuimus, non sit ad haec cruciamenta proclivis; tamen si necesse fuerit, etiam Gestis iubete allegari epistolas meas, quas de hac re singulas vobis mittendas putavi.
12 Soleo enim audire in potestate esse iudicis mollire sententiam, et mitius vindicare quam iubeant leges.
13 Si autem nec litteris meis ad hoc consenserit, hoc saltem praestet ut in custodiam recipiantur, atque hoc de clementia Imperatorum impetrare curabimus, ne passiones servorum Dei, quae debent esse in Ecclesia gloriosae, inimicorum sanguine dehonestentur.
14 Scio enim in causa clericorum Anaunensium, qui occisi a Gentilibus, nunc martyres honorantur, Imperatorem rogatum facile concessisse ne illi qui eos occiderant et capti iam tenebantur, poena simili punirentur.
Augustinus HOME