monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 139, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 139, 1.

1 Gesta quae promisit Praestantia tua, vehementer exspecto, et in ecclesia Hipponensi iamiamque cupio recitari, ac, si fieri potuerit, etiam per omnes ecclesias in dioecesi constitutas; ut audiant homines, pleneque agnoscant confessores iniquitatis, non Dei timore extorquente poenitentiam, sed iudiciaria diligentia crudelissimorum pectorum aperiente duritiam; sive illorum qui de homicidio et de excaecato ac debilitato presbyteri corpore confessi; sive illorum qui se illa scire potuisse, quamvis sibi dicerent displicere, negare non ausi sunt, refugientes catholicam pacem, velut ne criminibus polluantur alienis, et in illo schismatis sacrilegio inter sceleratorum tam immanium tantam multitudinem perdurantes; sive etiam illorum qui se inde non recessuros, etiam demonstrata sibi catholica veritate et Donatistarum perversitate, dixerunt.
2 Non est leve quod Deus agi voluit per operam tuam.
3 Utinam tales eorum causas crebras sic audias, et facinora eorum atque insana pertinacia sic saepe prodatur, eademque publicata Gesta in omnium notitiam perferantur!
4 Quod autem scripsit Eximietas tua, dubitare te utrum in Theoprepia debeas eadem Gesta iubere proponi; fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo: alioquin alius locus celebrior providendus est; non tamen ullo modo praetermittendum.
Augustinus HOME