Augustinus, Epistolae, 138, 4, 20.
1 | Quantum autem attinet ad miracula, quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant qui Prophetis sanctis, miraculorum magnorum nobilitate praestantibus, magos comparant; quanto magis si eos comparent Christo, quem Prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiaverunt esse venturum, et secundum carnem, quam sumpsit ex Virgine, et secundum divinitatem, qua nunquam separatur a Patre! |
2 | Video me fecisse prolixissimam epistolam, nec tamen de Christo dixisse omnia quae vel eis qui tardiore ingenio divina non valent assequi, vel eis quos, licet acute moveantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intelligendo impedit, sufficere utcumque possint. |
3 | Verumtamen cognosce quid eos contra moveat, atque rescribe, ut vel epistolis vel libris, si adiuverit Deus, ad omnia respondere curemus. |
4 | Sis in Domino felix, gratia et misericordia eius, domine eximie et merito insignis, charissime ac desiderantissime fili. |