monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 138, 4, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, 138, 4, 19.

1 Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis Afris Afer est notior, non dico ad regnum, sed ne ad aliquam quidem iudiciariam reipublicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus potuit pervenire, honesto patriae suae loco natus, et liberaliter educatus, magnaque praeditus eloquentia.
2 An forte ista, ut philosophus, voluntate contempsit, qui sacerdos provinciae, pro magno fuit ut munera ederet, venatoresque vestiret, et pro statua sibi apud Coenses locanda, ex qua civitate habebat uxorem, adversus contradictionem quorumdam civium litigaret?
3 quod posteros ne lateret, eiusdem litis orationem scriptam memoriae commendavit.
4 Quod ergo ad istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille quod potuit.
5 Unde apparet eum nihil amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non potuit.
6 Quanquam et adversus quosdam, qui ei magicarum artium crimen intenderant, eloquentissime se defendit.
7 Unde miror laudatores eius, qui eum nescio quae fecisse miracula illis artibus praedicant, contra eius defensionem testes esse conari.
8 Sed viderint utrum verum ipsi perhibeant testimonium, et ille falsam defensionem.
9 Illud si sapiunt, attendant, qui magicas artes non utique nisi pro felicitate terrena vel damnabili curiositate conquirunt, vel ab eis innocentes, periculosa tamen eas admiratione collaudant, et videant David nostrum sine ullis talibus artibus, ex pastore ovium pervenisse ad regiam dignitatem; cuius et peccata et merita fidelis Scriptura non tacuit, ut sciremus et quibus modis non offenderetur Deus, et quibus modis placaretur offensus.
Augustinus HOME