monumenta.ch > Augustinus > 18
>>> Augustinus, Epistolae, 138, 4, 19.

Augustinus, Epistolae, 138, 4, 18.

1 Quis autem vel risu dignum non putet, quod Apollonium et Apuleium, caeterosque magicarum artium peritissimos conferre Christo, vel etiam praeferre conantur?
2 Quanquam tolerabilius ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos: multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit, quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Iovem nominant.
3 Ista, inquiunt, fabulosa sunt.
4 Adhuc ergo laudent reipublicae luxuriosam, licentiosam, planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, verum etiam in theatris spectanda proposuit; ubi crimina plura essent quam numina, quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores vindicare debuerunt, quod ea saltem viderent patienter.
5 Sed non ipsi, inquiunt, sunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur.
6 Qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur?
7 Horum daemonum perversitatem atque fallaciam, per quos et magicae artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit christiana doctrina, quia mundo universo patefecit, quia Angelos sanctos ab eorum malignitate distinxit, quia cavendos potius, et quemadmodum caverentur admonuit, reipublicae dicitur inimica!
8 quasi non si omnino per istos esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat infelicitas eligenda.
9 Sed neque hinc Deus voluit dubitari, qui primum populum unum verum Deum colentem, deos autem falsissimos contemnentem, quamdiu oportuit Vetus Testamentum, ubi velamentum Testamenti Novi est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate honestavit, ut quivis intelligat nec ipsam esse in daemonum potestate, sed in illius unius, cui Angeli serviunt, quem daemones contremiscunt.
Augustinus HOME