monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 138, 3, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 138, 3, 17.

1 Gratias Domino Deo nostro, qui contra ista mala misit nobis adiutorium singulare.
2 Quo enim non tolleret, quem non involveret, in quod profundum non demergeret fluvius iste horrendae nequitiae generis humani, nisi crux Christi in tanta velut mole auctoritatis eminentius firmiusque figeretur; cuius apprehenso robore, stabiles essemus, ne male suadentium, vel in mala impellentium, tam vasto mundi huius gurgite abrepti sorberemur?
3 In ista enim colluvie morum pessimorum et veteris perditae disciplinae, maxime venire ac subvenire debuit coelestis auctoritas, quae voluntariam paupertatem, quae continentiam, benevolentiam, iustitiam, atque concordiam, veramque pietatem persuaderet, caeterasque vitae luminosas validasque virtutes; non tantum propter istam vitam honestissime gerendam, nec tantum propter civitatis terrenae concordissimam societatem; verum etiam propter adipiscendam sempiternam salutem, et sempiterni cuiusdam populi coelestem divinamque rempublicam, cui nos cives adsciscit fides, spes, charitas: ut quamdiu inde peregrinamur, feramus eos si corrigere non valemus, qui vitiis impunitis volunt stare rempublicam, quam primi Romani constituerunt auxeruntque virtutibus, etsi non habentes veram pietatem erga Deum verum, quae illos etiam in aeternam civitatem posset salubri religione perducere; custodientes tamen quamdam sui generis probitatem, quae posset terrenae civitati constituendae, augendae, conservandaeque sufficere.
4 Deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum valerent civiles etiam sine vera religione virtutes, ut intelligeretur hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cuius rex veritas, cuius lex charitas, cuius modus aeternitas.
Augustinus HOME