1 | Utquid autem ad illud respondeam quod dicunt, per quosdam imperatores christianos multa mala imperio accidisse Romano? |
2 | Haec generalis conquestio calumniosa est. |
3 | Nam si apertius certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia vel fortasse etiam graviora de imperatoribus non christianis et ego commemorare, ut intelligerent, vel hominum haec esse vitia, non doctrinae; vel non imperatorum, sed aliorum sine quibus imperatores agere nihil possunt. |
4 | Ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana respublica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum: longe antequam Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: O urbem venalem, et mature perituram, si emptorem invenerit! (Sallustius, Bell. Iugurth. ) In libro etiam belli Catilinae, ante adventum utique Christi, idem nobilissimus historicus eorum non tacet quando primum insueverit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. |
5 | Quando ergo nec hominibus, nec ipsis etiam quos Deos putabant, morum corruptorum et perditorum avaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque reipublicae. |
6 | Quos deinde vitia pessima successus habuerint, et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere. |
7 | Audiant Satyricum suum, garriendo vera dicentem: Servabat castas humilis fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat Tecta labor, somnique breves, et vellere Thusco Vexatae duraeque manus, ac proximus Urbi Annibal, et stantes Collina in turre mariti. |
8 | Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. |
9 | Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana perit. (Iuvenalis, Sat. 6.) Quid ergo exspectas ut ego exaggerem, quanta mala importaverit successu prospero iniquitas sublevata; quandoquidem et ipsi, qui aliquanto prudentius attenderunt, plus dolendum viderunt paupertatem, quam opulentiam periisse Romanam? |
10 | In illa enim morum integritas servabatur; per hanc autem non muros urbis, sed mentes ipsius civitatis dira nequitia omni hoste peior irrupit. |