monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 138, 2, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 138, 2, 15.

1 Nam si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut abiicerent arma, seque omnino militiae subtraherent.
2 Dictum est autem eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14).
3 Quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit.
4 Proinde qui doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem quales doctrina Christi esse milites iussit; dent tales provinciales, tales maritos, tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales iudices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit doctrina christiana, et audeant eam dicere adversam esse reipublicae; imo vero non dubitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae.
Augustinus HOME