Augustinus, Epistolae, 138, 2, 14.
1 | Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. |
2 | Agenda sunt autem multa, etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati; quod in principe civitatis luculentissime illorum litterae laudaverunt. |
3 | Nam in corripiendo filio quamlibet aspere, nunquam profecto amor paternus amittitur. |
4 | Fit tamen quod nolit et doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. |
5 | Ac per hoc si terrena ista respublica praecepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur. |
6 | Nam cui licentia iniquitatis cripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur. |
7 | Sed perversa et aversa corda mortalium, felices res humanas putant, cum tectorum splendor attenditur, et labes non attenditur animorum; cum theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum; cum gloriosa est effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes; cum Deus, qui doctrinae suae publicis vocibus contra hoc malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur, et dii tales requiruntur, in quorum honorem ea ipsa theatrica, corporum et animorum dedecora celebrentur. |
8 | Haec si Deus pollere permittat, tunc indignatur gravius; haec si impunita dimittat, tunc punit infestius. |
9 | Cum vero evertit subsidium vitiorum, et copiosas libidines inopes reddit, misericorditer adversatur. |
10 | Misericorditer enim, si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus domitis haec vitia perderentur, quae iusto imperio vel exstirpari vel premi debuerunt. |