monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 138, 2, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 138, 2, 13.

1 Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis quae intus est, pertinere, quam ad opus quod in aperto fit; ut teneatur in secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus, hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Iesus exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in faciem respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis (Ioan. XVIII, 23)?
2 Nequaquam igitur praeceptum suum, si verba intueamur, implevit.
3 Neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne qui fecerat iniuriam, augeret; et tamen paratus venerat non solum in faciem percuti, verum etiam pro his quoque a quibus haec patiebatur crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
4 Nec Paulus apostolus praeceptum Domini et magistri sui videtur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem, dixit principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate.
5 Sedes iudicans me secundum Legem, et contra Legem iubes me percuti!
6 Et cum a circumstantibus diceretur, Iniuriam facis principi sacerdotum, irridenter eos admonere voluit quid dixerit, ut qui saperent, intelligerent iam destruendum esse adventu Christi parietem dealbatum, hoc est, hypocrisim sacerdotii Iudaeorum: ait quippe, Nescivi, fratres, quia princeps est; scriptum est enim, Principi populi tui non maledices (Act. XXIII, 3-5); cum procul dubio, qui in eodem populo creverat, atque ibi Lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos quibus ita notus erat, ullo modo falleret quod nesciret.
Augustinus HOME