Augustinus, Epistolae, 138, 2, 12.
1 | Alioquin si verba attenderimus, eorumque proprietati serviendum putaverimus, non est praebenda maxilla dextera, si sinistra fuerit percussa. |
2 | Quoniam, Si quis te, inquit, percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39): magis autem sinistra percutitur, quod ad dexteram ferientis facilior ictus est. |
3 | Sed sic intelligi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne vindictae potius quam patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tanquam sinistra pro dextris. |
4 | Haec semper fuit sanctorum martyrum intentio: vindicta enim ultima iuste poscitur, quando nullus iam restat correctionis locus, extremo scilicet summoque iudicio. |
5 | Nunc vero cavendum est, ne vindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud dicam, ipsa patientia, quae pluris est habenda quam omne quod potest etiam invito inimicus auferre. |
6 | Namque alius evangelista in eadem sententia nullam fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominavit (Luc. VI, 29), ut aliquanto distinctius intelligeretur in alio, ipse autem simpliciter eamdem patientiam commendaret. |
7 | Paratus itaque debet esse homo iustus et pius, patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum. |