Augustinus, Epistolae, 138, 2, 11.
1 | Quanta vero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita, sed divina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis vel ab illa religione alienus, ita surdus est ut ignoret? |
2 | Ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, volenti auferre tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam viam. |
3 | Hoc quippe fit ut vincatur bono malus, imo in homine malo vincatur bono malum, et homo liberetur a malo, non exteriore et alieno, sed intimo ac suo, quo gravius et perniciosius quam cuiusvis hostis extrinsecus immanitate vastatur. |
4 | Qui ergo vincit bono malum, patienter amittit temporalia commoda, ut doceat quam pro fide atque iustitia contemnenda sint, quae ille nimis amando fit malus; ac sic iniuriosus ab eo ipso cui fecit iniuriam, discat qualia sint propter quae fecit iniuriam, atque in concordiam, qua nihil est utilius civitati, poenitens acquiratur, victus non saevientis viribus, sed benevolentia patientis. |
5 | Tunc enim recte fit, cum videtur ei profuturum esse propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque concordiam. |
6 | Hoc certe animo faciendum est, etiamsi alius exitus consequatur, nec corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum, velut curandum et sanandum, adhibita est ista medicina. |