Augustinus, Epistolae, 138, 2, 9.
1 | Nunc deinde videamus quale sit illud quod in epistola tua sequitur. |
2 | Adiecisti enim eos dicere quod Christi praedicatio atque doctrina reipublicae moribus nulla ex parte conveniat, cuius hoc constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus (Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare ei qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth. V, 39-41). |
3 | Quae omnia reipublicae moribus asseruntur esse contraria: Nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli iure reponere? |
4 | Haec atque huiusmodi verba obtrectantium, sive non obtrectando, sed quaerendo talia loquentium, operosius fortasse refellerem, nisi hae disceptationes haberentur cum viris liberaliter institutis. |
5 | Unde quid opus est ut diutius laboremus, ac non ipsos potius percontemur quomodo poterant gubernare atque augere rempublicam, quam ex parva et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant ( Sallustius, Bell. Catil. )? |
6 | quomodo Caesari administratori utique reipublicae, mores eius extollens Cicero dicebat, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias ( Orat. pro Q. Ligario. )? |
7 | Dicebat enim hoc tam magnus laudator, aut tam magnus adulator: sed si laudator, talem Caesarem noverat; si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem civitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. |
8 | Quid est autem non reddere malum pro malo, nisi abhorrere ab ulciscendi libidine? |
9 | quod est accepta iniuria ignoscere malle quam persequi, et nihil nisi iniurias oblivisci. |