1 | Hic iam si satis constitit, quod recte alio tempore constitutum est, idem recte alio tempore posse mutari, mutantis opere, non dispositione mutata, quam dispositionem intelligibilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt quae in temporibus simul fieri non possunt, quia tempora non simul currunt; quispiam fortassis exspectet causas a nobis ipsius mutationis accipere, quod ipse nosti quam prolixi sit negotii. |
2 | Verumtamen breviter dici potest, quod homini acuto fortasse suffecerit, aliis sacramentis praenuntiari Christum cum venturus esset, aliis cum venisset annuntiari oportuisse; sicut modo nos idipsum loquentes, diversitas rerum compulit etiam verba mutare. |
3 | Siquidem aliud est praenuntiari, aliud annuntiari; aliud cum venturus esset, aliud cum venisset. |