Augustinus, Epistolae, 138, 1, 7.
1 | Nimis autem longum est, convenienter disputare de varietate signorum, quae cum ad res divinas pertinent, Sacramenta appellantur. |
2 | Sicut autem non ideo mutabilis homo, quia mane aliud, aliud vespere; illud hoc mense, illud alio; non hoc isto anno quod illo: ita non ideo mutabilis Deus, quia universi saeculi priore volumine aliud, aliud posteriore sibi iussit offerri, quo convenienter significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes, per mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. |
3 | Nam ut noverint, quos haec movent, iam hoc fuisse in ratione divina, nec cum ista nova constituerentur, subito priora displicuisse velut mutabili voluntate, sed hoc iam fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia Dei, cui de maioribus etiam rerum mutationibus eadem Scriptura dicit; Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28); insinuandum est eis, mutationem istam sacramentorum Testamenti veteris et novi etiam praedictam fuisse propheticis vocibus. |
4 | Ita enim videbunt, si poterunt, id quod in tempore novum est, non esse novum apud eum qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit. |
5 | Nam et in illo psalmo, unde commemoravi aliquid, quo demonstrarem non egere Deum sacrificiis nostris, cui dicitur: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; paulo post legitur ex persona Christi, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, hoc est pecorum victimis, quibus prius congregabantur conventicula Iudaeorum: et alibi dicit, Non accipiam de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal. XLIX, 9): et alius propheta, Ecce, inquit, dies venient, dicit Dominus, et confirmabo super domum Iacob testamentum novum, non sicut testamentum quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de terra Aegypti (Ier. XXXI, 31, 32). |
6 | Et alia multa sunt de hac re testimonia, quibus hoc Deum facturum esse praedictum est, quae commemorare nunc longum est. |