monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 138, 1, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 138, 1, 6.

1 Falluntur autem qui existimant haec Deum iubere causa suae utilitatis vel voluptatis: et merito moventur cur Deus ista mutaverit, quasi delectatione mutabili aliud sibi iubens offerri illo prius tempore, aliud isto.
2 Non autem ita est.
3 Nihil Deus iubet quod sibi prosit, sed illi cui iubet.
4 Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget.
5 In ea quippe Scriptura quae vetus dicitur Testamentum, et eo tempore quo adhuc illa offerebantur sacrificia quae hoc tempore non offeruntur, dictum est: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2).
6 Nec illorum ergo sacrificiorum egebat Deus, nec cuiusquam eget unquam, sed rerum divinitus impartitarum, vel imbuendo virtutibus animo, vel aeternae saluti adipiscendae, quaedam signa sunt, quorum celebratione atque functione, non Deo, sed nobis utilia pietatis officia exercentur.
Augustinus HOME