Augustinus, Epistolae, 138, 1, 5.
1 | Haec quaestio quam late pateat, profecto videt quisquis pulchri aptique distantiam sparsam quodammodo in universitate rerum valet, neque negligit intueri. |
2 | Pulchrum enim per seipsum consideratur atque laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. |
3 | Aptum vero, cui ex adverso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde, nec ex semetipso, sed ex eo cui connectitur, iudicatur: nimirum etiam decens atque indecens, vel hoc idem est, vel perinde habetur. |
4 | Age nunc, ea quae diximus, refer ad illud unde agitur. |
5 | Aptum fuit primis temporibus sacrificium quod praeceperat Deus, nunc vero non ita est. |
6 | Aliud enim praecepit quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur; quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatve, immutabilis mutabilium, sicut creator, ita moderator, donec universi saeculi pulchritudo, cuius particulae sunt quae suis quibusque temporibus apta sunt, velut magnum carmen cuiusdam ineffabilis modulatoris excurrat, atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei qui Deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei. |