Augustinus, Epistolae, 138, 1, 4.
1 | Non itaque verum est quod dicitur, semel recte factum, nullatenus esse mutandum. |
2 | Mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutar vera ratio plerumque flagitat, ut cum ipsi dicant, recte non fieri si mutetur, contra veritas clamet, recte non fieri nisi mutetur; quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum varietate diversum. |
3 | Quod enim in diversitate personarum uno tempore accidere potest, ut huic liceat aliquid impune facere, non liceat illi; non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: ita ab una eademque persona diversis temporibus, tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet; non quod sui dissimilis sit qui facit, sed quando facit. |