monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 138, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 138, 1, 3.

1 Nam magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus, consultus a quodam, dolori eius adhiberi iussit quod in tempore congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta est.
2 Deinde post annos aliquot eadem rursus corporis causa commota, hoc idem ille putavit adhibendum; adhibitum vertit in peius.
3 Miratus recurrit ad medicum, indicat factum: at ille ut erat acerrimus, ita respondit, Ideo male acceptus es, quia ego non iussi; ut omnes qui audissent, parumque hominem nossent non eum arte medicinali fidere, sed nescio qua illicita potentia putarent.
4 Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus, aperuit quod non intellexerant, videlicet illi aetati iam non hoc se fuisse iussurum.
5 Tantum igitur valet ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum varietate mutandum.
Augustinus HOME