Augustinus, Epistolae, 138, 1, 2.
1 | Ergo in epistola tua posuisti, moveri quosdam, cur hic Deus, qui et veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis, delectatus sit novis. |
2 | Nihil enim corrigi posse asserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur; vel quod semel recte factum sit, nullatenus immutari debuisse. |
3 | Recte enim facta dicunt mutari nisi iniuste non posse. |
4 | Haec verba ex litteris tuis in has meas transtuli. |
5 | Quibus si respondere copiose velim, tempus me citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera humana, certa ratione, pro temporum opportunitate mutentur, nec tamen eadem ratio sit mutabilis qua ista mutantur. |
6 | Unde pauca commemorem, ut ex his excitata quodammodo iam per plura similia vigil currat intentio. |
7 | Nonne hiemi aestas, addito sensim calore, succedit? |
8 | nonne diurnis tempora necturna vertuntur? |
9 | Quoties nostrae variantur aetates! |
10 | adolescentiae pueritia non reditura cedit; iuventus adolescentiae non mansura succedit; finiens iuventutem senectus morte finitur. |
11 | Haec omnia mutantur, nec mutatur divinae providentiae ratio, qua fit ut ista mutentur. |
12 | Non autem, opinor, cum agricola aestate aliud iusserit, quam iusserat hieme, ratio mutatur agriculturae. |
13 | Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae consilium non mutavit. |
14 | Aliud magister adolescenti quam puero solebat, imposuit. |
15 | Doctrina igitur constans, mutato praecepto non mutata mutavit instructionem. |