monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 138, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 138, 1, 1.

1 Illustri viro et eloquentissimo, nobisque dilectissimo Volusiano, non amplius quam ad illud quod inquirendum putavit, respondendum fuit: ad ea vero quae mihi pertractanda atque solvenda in epistola tua ipse misisti, sive ab illo, sive etiam ab aliis vel suggerantur vel ingerantur, ad te potius pro viribus nostris pertractata et soluta mitti debuerunt; non sic quemadmodum de his agendum est librorum negotio, sed quemadmodum potest epistolari sat esse colloquio, ut si tibi visum fuerit, qui eorum motus quotidianis disputationibus experiris, et illis legantur hae litterae.
2 At si auriculis eorum minus pietate fidei praecultis, sermo iste non sufficit, prius inter nos quod eis putas sufficere peragatur, tum demum ad illos quod peractum fuerit perferatur.
3 Multa enim sunt, a quibus sensus eorum si adhuc abhorret et resilit, vel uberiore vel subtiliore ratione, vel certe auctoritate cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando forsitan possint.
Augustinus HOME