Augustinus, Epistolae, 137, 5, 20.
1 | Scio enim Excellentiam tuam, quorumdam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant, vel putari volunt christianam doctrinam utilitati non convenire reipublicae, quia nolunt stare rempublicam firmitate virtutum, sed impunitate vitiorum. |
2 | Non autem sicut regi homini, vel cuilibet principi civitatis, ita etiam Deo quidquid a multis peccatur inultum est. |
3 | Misericordia vero eius et gratia praedicata hominibus per hominem Christum, impartita autem per Deum Deique filium eumdem ipsum Christum, non deserit eos qui ex eius fide vivunt, eumque pie colunt, sive mala huius vitae patienter fortiterque experiantur, sive bonis eius misericorditer ac temperanter utantur; aeternum pro utroque praemium recepturi in civitate superna atque divina, ubi iam non sit moleste toleranda calamitas, nec laboriose frenanda cupiditas, sed sola sine ulla difficultate, et cum perfecta libertate retinenda Dei et proximi charitas. |
4 | Incolumem felicioremque te misericordissima Dei omnipotentia tueatur, domine illustris et merito insignis, ac praestantissime fili. |
5 | Sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cuius pro te Deus preces exaudiat, pro meritis vestris officiosissime saluto. |
6 | Sanctus frater et coepiscopus meus Possidius Praestantiam vestram multum salutat. |