Augustinus, Epistolae, 137, 5, 19.
1 | Vides quam prolixam epistolam fecerim. |
2 | Si quid ergo te movet, atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistolarum velut custodiendus modus; quia et optime nosti quam grandes eas veteres habuerint, cum aliquid agerent quod explicare breviter non valerent. |
3 | Et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. |
4 | Inspice itaque modum Epistolarum apostolicarum, vel eorum etiam qui illa divina eloquia tractaverunt; et non pigeat te vel multa quaerendo proponere, si multa te permovent, vel aliquando diutius versare quod quaeris, ut quantum fieri per tales quales sumus potest, non remaneat dubitationis nubilum quod obstet lumini veritatis. |