monumenta.ch > Augustinus > 17
>>> Augustinus, Epistolae, 137, 5, 18.

Augustinus, Epistolae, 137, 5, 17.

1 Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet civitatum, duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere, ullo modo sint comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum tanquam teipsum?
2 (Matth. XXII, 37, 39.) Hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt.
3 Hic ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus et proximus.
4 Hic logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis, nonnisi Deus est.
5 Hic etiam laudabilis reipublicae salus: neque enim conditur et custoditur optime civitas, nisi fundamento et vinculo fidei, firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt.
Augustinus HOME