monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 137, 4, 15. <<<    

Augustinus, Epistolae, 137, 4, 16.

1 Venit et Christus; complentur in eius ortu, vita, dietis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia Prophetarum (Matth. I, 25).
2 Mittit Spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos (Act. II, 2), et hoc ipsum promissum orando atque desiderando exspectantes.
3 Impleti autem Spiritu sancto, loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praeteritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur.
4 Praedicationem pietatis veraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur.
5 Excitatur adversus eos saeva infidelitas; tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta.
6 Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur.
7 Ex imperitissimis, ex abiectissimis, ex paucissimis illuminantur, nobilitantur, multiplicantur praeclarissima ingenia, cultissima eloquia; mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subiugant Christo, et ad praedicandum viam pietatis salutisque convertunt.
8 Alternis adversitatibus et prosperitatibus rerum, patientiam et temperantiam vigilanter exercent: mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam protestante, multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam civitatis coelestis felicitatem exspectant.
9 Atque inter haec omnia, contra Ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit: evincit illa patiendo, et inconcussam fidem inter obsistentium saevitiam profitendo.
10 Revelatae veritatis, quae diu promissis mysticis velabatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figurabatur, templi ipsius eversione tolluntur.
11 Reproba per infidelitatem gens ipsa Iudaeorum a sedibus exstirpata, per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet Codices sanctos, ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et Ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis adversariis proferatur; ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros.
12 Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subvertuntur.
13 Haereses adversus nomen Christi, sub velamento tamen nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant.
14 Haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his iam tot et tantis quae restant, exspectantur implenda.
15 Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat?
Augustinus HOME