monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 137, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 137, 4, 14.

1 Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem, facere non debuit.
2 Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1).
3 Num homine assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus?
4 Sed nec maior mundus, nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset.
5 Si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur.
6 Quia ergo non oportebat ut novum faceret mundum, nova fecit in mundo.
7 Homo enim de virgine procreatus, et a mortuis in aeternam vitam resuscitatus, et super coelos exaltatus, potentius fortasse opus est quam mundus.
8 Hic forte respondent, se factum hoc esse non credere.
9 Quid ergo fiat hominibus, qui minima contemnunt, maiora non credunt?
10 Reddita vita defunctis, ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est Deo: caro propria de virgine creata, et a morte in aeternam vitam super coelos levata, ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit Deo.
11 Ac per hoc quae sibi quisque facilia, non factu, sed captu, putat, aequo animo accipit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit: noli eis esse similis, obsecro te.
Augustinus HOME