monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 137, 3, 10.

Augustinus, Epistolae, 137, 3, 9.

1 Iam illud, quod in somnos solvitur, et cibo alitur, et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed assumpsit.
2 Ecce sic factum est; et tamen quidam haeretici, perverse mirando laudandoque eius virtutem, naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se, profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis incommutabilis provehat.
3 Quid si Omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus?
4 quid si nullas ex parvulo in iuventam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos?
5 Nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum suscepisse ullo modo crederetur; et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit?
6 Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
Augustinus HOME