Augustinus, Epistolae, 137, 2, 8.
1 | Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas Deus angustias passus esse videatur. |
2 | Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat: his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. |
3 | Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventitio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omnino hominem in melius mutandum, nullo modo in deterius mutata coaptavit; nomen humanitatis ab eo dignanter assumens, divinitatis ei largiter tribuens. |
4 | Ipsa virtus per inviolatae matris virginea viscera, membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra iuvenis introduxit (Ioan. XX, 26). |
5 | Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare. |
6 | Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. |
7 | In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. |