Augustinus, Epistolae, 137, 2, 7.
1 | Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut eius transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri. |
2 | Manet sicuti est, et ubique totum est. |
3 | Venit autem cum manifestatur, et cum occultatur abscedit. |
4 | Adest tamen sive occultum sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest praesens, caeco vero absens. |
5 | Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis: sed illis patet, istas latet. |
6 | Quid autem mirabilius quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria? |
7 | Cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tanquam cibos, sed omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum. |
8 | Itane iam non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus, ut quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum? |