monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 137, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 137, 2, 6.

1 Caeteri tres sensus apud seipsos sentiunt, quamvis de olfactu utcumque possit dubitari.
2 De gustu autem atque tactu nulla controversia est, quod ea quae gustamus et tangimus, non alibi quam in carne nostra sentimus.
3 Proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoveantur.
4 Visus auditusque afferunt mirabilem quaestionem; aut quomodo anima sentiat ubi non vivit, aut quomodo vivat ubi non est.
5 Neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam.
6 Ibi quippe sentit ubi videt; quia et videre sentire est: ibi sentit ubi audit; quia et audire, sentire est.
7 Aut ergo et ibi vivit, ac per hoc etiam et ibi est; aut sentit et ubi non vivit; aut vivit et ubi non est.
8 Haec omnia mira sunt; nihil horum affirmari sine quadam velut absurditate potest: et de sensu loquimur morticino.
9 Quid igitur est ipsa anima, praeter corporis sensum, id est in mente qua ista considerat?
10 Neque enim sensu corporis, de ipsis sensibus corporis iudicat Et putamus nobis de omnipotentia Dei incredibile dici aliquid, cum dicitur Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, sic assumpsisse corpus ex virgine, et sensibus apparuisse mortalibus, ut immortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutaverit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu Patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit!
Augustinus HOME