Augustinus, Epistolae, 137, 2, 5.
1 | Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse nec credit: seipsam primitus ingrata miretur, seipsam paululum, si potest, attollat a corpore, et ab eis rebus quas solet sentire per corpus; et videat ipsa quid sit quae utitur corpore. |
2 | Sed forte non potest: magni quippe est ingenii, ut ait quidam, sevocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere (Cicero, Quaest. Tuscul. lib. 1). |
3 | Ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius, et vigilantius perscrutetur. |
4 | Sunt certe quinque partiti corporis sensus, qui nec sine corpore, nec sine anima esse possunt: quia neque sentire est nisi viventis, quod ab anima est corpori; neque sine corporeis instrumentis, et quasi vasis atque organis videmus, audimus, caeterisque tribus utimur sensibus. |
5 | Intendat haec anima rationalis, et sensus corporis non sensibus corporis, sed ipsa mente atque ratione consideret. |
6 | Certe sentire homo non potest, nisi vivat; vivit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. |
7 | Quomodo igitur anima quae sunt extra carnem suam sentit, quae nonnisi in carne sua vivit? |
8 | Annon ab eius carne longissime absunt sidera in coelo? |
9 | annon id coelo videt solem? |
10 | An sentire non est videre, cum sit in quinque sensibus caeteris excellentior visus? |
11 | An et in coelo vivit, quia et in coelo sentit, et sensus esse non potest ubi vita non est? |
12 | An sentit, et ubi non vivit; quia cum in sua tantum carne vivat, sentit etiam in his locis, quae praeter eius carnem continent ea quae tangit aspectu? |
13 | Videsne quam hoc sit latebrosum in sensu tam conspicuo, qui visus dicitur? |
14 | Attende et auditum. |
15 | Nam et ipse se foras quodammodo diffundit a carne. |
16 | Unde enim dicimus, Foris sonat, nisi ibi sentiamus ubi sonat? |
17 | Ergo et illic extra carnem nostram vivimus. |
18 | An sentire possumus et ubi non vivimus, cum sensus sine vita esse non possit? |