monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 137, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 137, 2, 4.

1 Sed quid hinc plura?
2 Veniendum potius est ad rem quam requiris.
3 Ubi primum te scire volo, non hoc habere christianam doctrinam, quod ita sit Deus infusus carni, qua ex virgine nasceretur, ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam materiam collectamque transtulerit.
4 Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare; sive ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, sive subtiliora, sicut aeris et lucis; sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est, et quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium, eumdemque locum sic impleat, ut in nulla eius parte sit totum.
5 Ac per hoc densari ac rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem, non nisi corporum est.
6 Longe aliud est animae natura quam corporis: quanto magis Dei, qui creator est et animae et corporis?
7 Non sic Deus dicitur implere mundum, velut aqua, velut aer, velut ipsa lux, ut minore sui parte minorem mundi impleat partem, et maiore maiorem.
8 Novit ubique totus esse, et nullo contineri loco; novit venire non recedendo ubi erat; novit abire non deserendo quo venerat.
Augustinus HOME