monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 137, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 137, 1, 3.

1 Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem, et post hanc imperitiae confessionem, admones ut a partibus nostris quid desideretur agnoscam.
2 Adiungis etiam famae meae interesse ut quaesita noveritis, quod utcumque absque detrimento divini cultus in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad me antistitem venitur, legi deesse quidquid contigerit ignorari.
3 Primum igitur hanc de me opinionem facile praesumptam, quaeso deponas, eumque animum quamvis erga me benevolentissimum, solvas atque exuas; ac de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi dilectionis vicem rependis.
4 Tanta est enim christianarum profunditas Litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere: non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate; sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet, Cum consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6).
Augustinus HOME