monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 137, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 137, 1, 2.

1 Quaeris igitur, Utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit; pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas inviolata permanserit.
2 Utrum intra corpusculum vagientis infantiae latuerit, cui par vix putatur universitas; possus fuerit puerilitatis annos, adoleverit, iuventute solidatus sit; tam diu a sedibus suis abfuerit regnator ille, atque in unum corpusculum, totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit; cibo alitus, omnes mortalium senserit affectus; neque ullis competentibus signis claruerint tantae maiestatis indicia; quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogitemus, Deo parva sunt.
3 Hanc scribis in quodam conventu amicorum ab uno ex multis qui aderant, illatam esse quaestionem; vos autem intervenisse ulterius inquirenti, solutumque conventum, ad potioris peritiae merita distulisse, ne dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus.
Augustinus HOME