monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 137, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 137, 1, 1.

1 Legi litteras tuas, in quibus vidi magni cuiusdam dialogi specimen, laudabili brevitate comprehensum.
2 Respondere igitur debui, nec pro dilatione aliquid excusationis opponere.
3 Accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum vacaret.
4 Quibus autem dictandis hoc otium statueram impendere, paululum distuli, nequaquam iustum esse arbitratus ut quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differrem quaerentem.
5 Quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua verba legerit, ita te velit doctrina instrui christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem, non huius vitae, quam vaporis esse simillimam, tantillum apparentis, et illico vanescentis atque pereuntis, sermo divinus admonere curavit (Iacobi IV, 15), sed illam salutem propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam christiani sumus?
6 Parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis.
7 Ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam caeteris, contra quorum tarditatem seu perversitatem, convenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse, et ad sua vitia sananda vel etiam refrenanda nihil possunt.
Augustinus HOME