1 | Unde, sicut Beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia (quoniam multorum manibus sine dubio tradetur Sanctitatis tuae desiderata responsio) plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi; maxime quia cum ista gererentur, eximius Hipponensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et Sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret, et sibi, cum de his quaereret, minime satisfactum esse contenderet. |
2 | Ego vero ad haec omnia promissionis non immemor sed exactor libros confici deprecor, Ecclesiae, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos. |